Catholic Prayers in Latin

Sign of the Cross:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen

Apostles' Creed:
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Our Father:
PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Hail Mary:
AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

Glory Be:
GLORIA PATRI, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Fatima Prayer:  Oratio Fatimae

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Hail Holy Queen:

SALVE REGINA, Mater misericordiae. Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te Suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Let Us Pray:  Oremus

(O God, Whose only-begotten Son, by His life, death, and resurrection ...)

Deus, cujus Unigenitus per vitam mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeterne praemia comparavit: concede, quaesumus; ut, haec mysteria sanctissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quor continent, et quod promittunt, assequamur. Per eumdem Dominum. Amen.

Sanctus (Holy, Holy, Holy)

The Sanctus has been a part of the Mass from the first century AD and its Jewish roots go back even farther. The first part of the chant is based upon Isaiah 6:3 and Daniel 7:10. The second part is based on Mt 21:9. The chant unites our voices with those of the saints and angels in heaven into one song of praise of God.

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Holy, holy, holy Lord, God of power and might, heaven and earth are full of Thy glory. Hosanna in the highest. Blessed is He who comes in the name of the Lord. Hosanna in the highest.

Adoramus Te (We Adore Thee)

Adoramus te, sanctissime Domine Iesu Christe, hic et ad omnes Ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi; quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum. Amen.

We adore Thee, most holy Lord Jesus Christ, here and in all Thy churches that are in the whole world, and we bless Thee; because by Thy Holy Cross Thou hast redeemed the World. Amen.

Oratio Universalis (Universal Prayer)

Written by Pope Clement XI (1649-1721, pope from 1700).

Credo Domine, sed credam firmius; spero, sed sperem securius; amo, sed amem ardentius; doleo, sed doleam vehementius. Adoro te ut primum principium; desidero ut finem ultimum; laudo ut benefactorem perpetuum; invoco ut defensorem propitium. Tua me sapientia dirige, iustitia contine, clementia solare, potentia protege. Offero tibi, Domine cogitanda, ut sint ad te; dicenda, ut sint de te; facienda, ut sint secundum te; ferenda, ut sint propter te. Volo quidquid vis, volo quia vis, volo quomodo vis, volo quamdiu vis. Oro, Domine; intellectum illumines, voluntatem inflammes, cor emundes, animam sanctifices. Defleam praeteritas iniquitates, repellam futuras tentationes, corrigam vitiosas propensiones, excolam idoneas virtutes. Tribue mihi, bone Deus, amorem tui, odium mei, zelum proximi, contemplum mundi. Studeam superibus obedire, inferioribus subvenire, amiciis consulere, inimicis parcere. Vincam voluptatem austeritate, avaritiam largitate, iracundiam lenitate, tepiditatem fervore. Redde me prudentem in consiliis, constantem in periculis, patientem in adversis, humilem in prosperis. Fac, Domine, ut sim in oratione attentus, in epulis sobrius, in munere sedulus, in proposito firmus. Curem habere innocentiam interiorem, modestiam exteriorem, conversationem exemplarem, vitam regularem. Assidue invigilem naturae domandae, gratiae fovendae, legi servandae, saluti promerendae. Discam a te quam tenue quod terrenum, quam grande quod divinum, quam breve quod temporaneum, quam durabile quod aeternum. Da mortem praeveniam, iudicium pertimeam, infernum effugiam, paradisum obtineam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oratio ad Sanctum Ioseph (Prayer to St. Joseph)

Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custodiae ipsa Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum Maria commisa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia praeservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Iesu et Mariae semper facias castissime famulari. Amen


Anima Christi (Soul of Christ)

Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salve me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Iesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me.
Et iube me venire ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te
in saecula saeculorum. Amen.






A  TREASURY OF LATIN PRAYERS